monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 78, 10
VIII. MANSIO. Et profecti de mari Rubro, castra metati sunt in solitudine Sin . Octava Mansio, licet iuxta ordinem Exodi septima sit. Sed sciendum, quod omnis usque ad montem Sinai eremus Sin vocetur, et ex tota provincia etiam locus unius Mansionis nomen acceperit: sicut et Moab tam urbis quam provinciae nomen est. In hac solitudine quinque Mansiones sunt: Iam suph, de qua supra diximus, et eremus Sin, et Dephca, et Alus, et Raphidim, de quibus loquemur in consequentibus. SIN autem, interpretatur rubus, vel odium, quorum utrumque facit ad mysticos intellectus, quod postquam venerimus ad eum locum, de quo sit nobis Dominus locuturus , grande odium mereamur inimici. Tunc videbimus ardere rubum, et non comburi: inflammari Ecclesiam persecutionibus, et eam, loquente in illa Domino, non perire. Et nota, quod in octava Mansione, in qua torcularia nostra sunt, unde et octavus Psalmus, hoc titulo praenotatur, desertum capimus rubi: quia plures filii desertae magis, quam eius quae habet virum .